- PECUNIA
- PECUNIAGraece Χρῆμα, item ἀργύριον, est omne aes publicâ formâ signatum, quô velcommutandis vel vendendis emendisque rebus et mercimoniis comparandis gentes inter sese uti solent, quod pretium rei emptae et venditae appellatur, Ioh. Calvin. Lexic. Iur.Signanter dicit aes, namque Peruniam, ab auro et argento, etiam Lampridus distinguit, in Alexandro Severo, c. 33. Scenicis numquam aurum, numquam argentum, vix Pecuniam donavit: aereum duntaxat nummum hâc voce indigitans. Quemadmodum nos hodie Monetae nomine, aereos fere min utulos nummos intelligimus et ab auro discernimus, cum tamen etiam aurea dicatur monera, ut et argentea aereaque. Sic nummum ab auro et argento separavit Sueton. in Neron. c. 44. Partem etiam censûs onmes ordines conferre iussit: et insuper inquilinos privatarum aedium atque insularum pensionem annuam reprasentare fisco: exegitque ingenti fastidio et acer bitate nummum asperum, argentum postulatum, aurum ad obrussam. Graeci κόλλωβον et κερμάτιον vocant. Glossae Isidori: Collybum, Cermation. Glossae, κέρμα, aes. Et quidem aes Latini de auro etiam argentoque signato dixerunt, at Pecunin hîc proprie aes signatum καὶ τὸ κέρμα: quemadmodum et νουμμία recentiores Graeci de aerea pecunia fere tantum usurpârunt. Salmas. ad Lamprid d. l. Einomen a pecu, quod onmis Veterum substantia in Pecudis Scalig. A pecu enim pecuinus, et pecunius, unde Pecunia subintelligeres vel quid simile; et sicut Veterum divitiae in copia pecudis constabant, ita Moneta pecudis effigie primum notata est. Hinc apud Athenienses, nummos figurâ boum signatos fuisse, refert Macrob. et luculenter docent apud Hormerum illa, εννεάβοιος, ἑκατόμβοιος etc. Servium quoque Regem Roman. qui primus in illa gente aes signavit, pecudis ei notam impressisse, tradit Plin. l. 18. c. 3. antea enim rude in usu fuit. Solebat autem pensari potius, quam numerari, antiquitus, ut Pseudocornutus ad v. 69. Sat. 2. A. Persii docet: Hinc Plinius aliique Auctores neque per aureos, nec per sestertios aut talenta, seu qua mlibet aliam Pecucuniae' summam, sed per pondo numerâsse leguntur, Neque aliter militibus divisa stipendia, quam ad stateram. M. Varro de L. L. l. 14. Stipendium quoque a stipe dictum; quod aes quoque stipem dicebant; Nam quod asses librae pondo erant, qui acceperant maiorem numerum, non in arca ponebant, sed in aliqua cella stipabant: Godesc. quoque Stevechius idem obser vat ad Veget. l. 1. c. 7. Festus Pomp. l. 14. Pendere poenas, solvere significat, eo quod aere gravi uterentur Romani, pensô eô, non numeratô, debitum solvebant. nec ignota est Brenni historia, qui libertatem Romanis obsessis vendidit mille pondo auri, apud Plut. in Camillo. Unde de illo egregie Silius Italicus Punicor. l. 1. v. 624.Hic galeae Senonum, pensatique improbus auriArbiter ensis adest.Et ad hunc ritum, licet suô feculô desitum, allusit Martial. l. 7. Epigr. 52. v. ult.Quanto commodius, nullô mihiferre laboreArgenti potuit pondera quinque puer?Quare in emptionibus illis samiliarum imaginariis, quan quam res obsolev erat, Libripen dis tamen retentum est nomen, ut Theodor: Marcilius ad LL. Decemusrales c. 14. exactissime docet: Quo Horatius quoque respexit l. 2. Ep. 2. v. 158.——— Quod quis litra mercatus et aere est.Hinc frequentissima in solutionibus pecuniartis lancis mentio. Iuvenal. Sat. 6. v. 205.Quod prima pro nocte datur, cum lance beatâDacicus, et soriptô radiat Germanicus aurô.Ubi vetus Scholiastes, solidos ita signatos exponit, qui pro virginitaete deposita novae Nuptae donabantur; quam Pecuniam: graecis celebratam usuque frequentissimô receptam, Θεώρητρον appellar Harmenopolus l. 4. tit. 7. alii Α᾿νακαλυπτήριον aut Ο᾿πτήριον, Callimachus in Hymno Dianae: Dictonarium Graeco-barbarum Α᾿θρήματα, sed hac de re vide supra in voce Nuptiae et alibi. Asservabatur autem Pecunia olim in cophinis et sportellis, unde Fisco postea nomen mansit: Publica vero Magnatibus asservanda committebatur. Vide supra in voce Aerarium; idque in templis, quod ea loca sacra et inviolata censerentur. Hinc nota Templi hierosoly mitani opulentia, apud Urspergensem Chron. p. 41. nec quisquam ignorat, Aerarium olim totius Graeciae in Delo Insula fuisse. Templum quoque Apollinis Delphici, propter opes in eodepositas, a Brenno petitum. Quâ ratione et Romani inducti, in aede Saturni Pecuniae asylum esse voluerunt. Pseudocornutus ad v. 59. Sat. 2. Persii. Aes in aede Saturni condebatur, nondum argemô aurôque signatô, unde Aerarium nomen accepit. Idque propterea, quod ab ipso primum fuerit signatus nummus, Tertullian. Apologei. adv. Gentes c. 10. et quidem eam aedem primus his usibus addixit Val. Publicola, apud Macrob. Saturnal. l. 1. c. 6. Huc itaque tributa ordinaria, buc autem vicesimarium, huc pecunie ex repetundis interebantur: Huc et Pupillorum Viduarumque, quo tutius asservarentur, deferri solebant, T. Livius Decad. 3. l. 3. et L. Valerius Trib. Pleb. in Legis Oppiae dissuasione, apud eundem. Sic ergo Pecuniae publicae in unum locum congestae et depositae, modo Fisci, modo Aerarii nomine venerunt: ac privatorum Pecunias vocârunt Thesaurum, cum nempe ita depositae essent, ut neque memoria extaret, neque Dominum haberent, l. 1. ff. de acquir. rer. dom. Porro in tumuli sMaiorum non raro recon ditam olim fuisse Pecuniam legimus, quippe qui in sacrorum habebantur numero, neque sine piaculo violari poterant, Festus in voce Religiosus, l. 16. Unde Andromache apud Senecam Tragoedum in Troadibus Actu 3. Sc. 1. v. 483.Est turmulus ingens coniugis cari sacer,Verendus hosti, mole quem immensa parensOpibusque magnis struxit in inctus suosRex non avarus.Vide Donatum in Terentium Prolog. Eunuchi. Idem in more positum fuisse Hebraeis ex Iosepho Antiqq. Rom Iud. l. 1. c. 11. Persis, ex nobili illa Cyri historia, apud Arrianum l. 6. et Curtium l. 10. etc. discimus. Inde exstat edictum Theodorici gothorum Regis apud Cassiodorum, Ep. 30. l. 4. Moderatâ iussione decernimus, ut ad eum locum, in quo latere plurima talenta suggeruntur, sub plurima testificatione convenias; si aurum, ut dicitur, vel argentum fuerit cuâ indagatione detectum, compendiô publicô fideliter vindicabis, ita tamen ut abstineatis manus a cineribus mortuorum, quia nolumus luera quaeri, per quae funesta possunt scelera veperiri: adificia tegant cineres, columnae vel marmora ornent sepulchra, talenta non teneant, qui vivendi commercia reliquerunt. Aurum enim sepulchris iuste detrahitur, ubi Dominus non habetur, imo culpae genus est. inutiliter abdita relinquere mortuorum, unde se vita potest sustentare viventium. Non est enim cupiditas eripere, quae nullus se Dominus ingemiscat amisisse. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. l. 7. c. 31. et 36. Apud Romanos porro servi erant mutuis Pecuniis dandis; foenerandis, accipiendis praefecti, quos Mense Praepositos appellant Iurisconsulti, l. ult. ff. quod cum eo Leg. 19. §. ult. ff. de Institut. act. L. 13. eodem. leg. 18. ff. de solut. et liber. leg. 5. in princ. ff. de Institor. act. Alii Danistas et Trapezitas. Vide quoque supra voce Argentarii, it. Mensa Trapezitarum. Eiusdem plane numeri Exactores erant, memorati Scaevolae leg. 441. ff. de Fideicom. libertat. et in antiquo monumento Romae, in Musaeo Carpensi: Sex. Pompeius. Faustus. Pompel Exactor. Apud Caesares peculiaris Exactoris Heredicatum, Legatorum, Peculiorum, mentionem faciunt vesteres inscriptiones: ad haec Exactoris Auri, Argenti, Aeris officina monetae etc. Contra vero Dispensatoricredita fuit arca, ut ex ea erogaret, hinc Arcarius, Graece Οἰκονόμος Roman c. 16. v. 2 3. dictus: fuitque ea sive ex aere, sive ex ferro, stataria: cum contra Loculi, quos tractâsse videtur unuse grege Ministrorum, mobiles essent ac gestatorii. Par ministerium illius fuit, qui crumenam et eis qui marsupium gestabat, ad nutum Domini. Vide Laur. Pignorium Commentar. de Servis, ut etiam supra in vocibus Moneta ac Nummus. Apud cosdem in populum Pecuniam spargebant Consules, auream quidem Imperatores, argenteam vero privati: unde apud Fl. Vopiscum in Aureliano c, 12. Dabis ad editionem Circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia etc. Ex Iustiniaii constitutione 105. Coss. in minoribus nummis argentum spargere per missum fuit, pora miliarensibus, μύλοις, καυκίοις, τετραγωνίοις et similibus, Casaubon. ad loc. Qui vero multum haberet in numerato, et praesenti pecuniâ selvere poterat, in optimo Glossario, Praefens dicitur, Graece Εὔχαλκος: nam χαλκὸν ex vulgariterloquentium usu argentum dixêre. Apud A. Gellium l. 19. c. 10. Ostendebantquedepictas in membranulis varias species balnearum, ex quibus cum elegisset unam formam speciemque, interrogavit quantus esset pecuniae conspectus ad totum opus absolvendum. Pecuniae conspectus est διατίμησις, et summapecuniae, quâ erat opus, ad earum balnearum absolutionem. Sic Graeci ^σύνοψιν dicunt: Glossae, σύνοψις, taxatio. Aliter Latiis. adaeratio vel aestimatio rei, Graece ἐζαργυρισμός. Salmas. ad Pollionis Claudium c. 14. etc. Addam saltem aliquid de Pecuniis repetundis, quae quaestio publicorum criminum prima fuit et prima Praetorem certum habuit. Dictae autem sunt Pecuniaerepetundae, quas sive Socii sive cives privati a Magistratibus, aut publicis Curatoribus, iudiciô repetiverunt, quas illi aut in Provincia, aut in Urbe, aut ob iudicandum, aut ob aliud aliquid publice curaudum, cepissent. Quod genus furti cum exprimere vellent, Pecuniam ablatum, captam, coactam, conciliatam, aversam dixerunt: quas voces cum Cicero, in accusatione Verris repetundarum rei, tum veter. Legum fragmenta celebrant. Istiusmodi Leges fuere: Porcia, Calpurnia, Caecilia, Iunia, Servilia, Acilia, Cornelia et Iulia, de quibus suô locô. Apud recentioris aevi Scriptores, Pecunia iterum id quod primitus pecu niae vice erat, atque unde ipsi nomen, pecudes nempe, designat. L. Aleman norum tit. 74. Quidquid ibi toltum fuerit, mancipium, pecuniam. omnia tripliciter restituar. Adaladrus in Statutis Abbatiae Corbeiensis l. 1. c. 8. boves et reliquam pecuniam habeat, cum quibus laborare possit, unde et ipse et omnis familia eius possit vivere. Epistola Synodalis Concilii Duziacensis I. generis diversi ac sexus Pecuniae meminit. Vide Auctores laudatos Car. du Fresne Glossar. Cum epitheto Pecunia viva, in LL. Eduardi Confessoris c. 10. et Guil. Nothi c. 9. Inter dicimus, ut nulla pecunia viva vendatur aut ematur nise intra civitates. Hic Florentius wigornien sis et Simeon Dunelmensis A. C. 1086. Gulielmus Rex fecit describi omnem Angliam, quantum terrae quisque Baronum suorum possidebat --- quae animalia, imo quantum vivae pecuniae possidebat. Qui opponitur Pecunia operata. i. e. signata seu moneta, apud Burchardum Episc. Wormatien sem in Lege Familiae: Si ex familia vir aliquis et uxor eius obierint, et filium cum filia reliquerint, filius hereditatem servilis terra recipiat, filia autem vestimenta matris et pecuniam operatam accipiat, apud eundem Car. du Fresne, etc. Plura hanc in rem hîc passim; de pecuniae vero circumferendae apud Vereres more, item de modo Pecuniis apud Romanos statuto, vide Casaubon. ad Sueton. in Galba c. 8. et Tiberio c. 49.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.